Idem Hipparchus numquam satis laudatus, 2.95.1
ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine
siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam
et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motu,
qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius 5
fieret moverenturque et eae, quas putamus adfixas, ideoque
ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas
ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per
quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut
facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac 10
nascerentur, sed an omnino aliquae transirent moverentur-
que, item an crescerent minuerenturque, caelo in heredi-
tate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet,
inventus esset.