Emicant et faces, non nisi cum decidunt visae, 2.96.1
qualis Germanico Caesare gladiatorum spectaculum edente
praeter ora populi meridiano transcucurrit. duo genera
earum. lampadas vocant plane faces, alterum bolidas,
quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces 5
vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero
perpetua ardens longiorem trahit limitem.
  Emicant et trabes simili modo, quas δοκοὺς
vocant, qualis cum Lacedaemonii classe victi imperium
Graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant 10
chasma, fit et sanguinea species et, quo nihil 97.1
terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens
inde, sicut Olympiadis CVII anno tertio, cum rex Philippus
Graeciam quateret. atque ego haec s<t>atis temporibus
naturae <vi>, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, 5
variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe
ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non
quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia
incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse
rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectus- 10
que et multa alia, nosci.