Ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in 20.11.1
cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum
aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in
modum favi, quae ceria vocant. eadem concitat vomitio-
nes; siccatur, in farina<m> tunsa datur quattuor obolis in 5
aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea
ambulet. haec farina et in smegmata adicitur. cortex 12.1
quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia
cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinycti-
das sanant, cum vino canis morsus, item multipedae; sepa
Graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue 5
nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus.
ipse cucumis odore defectum animi refovet.—(Coctos
deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse
certum est.)—