Colocynthis vocatur alia, ipsa plena semine, sed 20.14.1
minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea. are-
facta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus in-
testinorum omnibus vitiis medetur et renium et lumborum
et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur 5
ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor.
prodest stomacho e<t> farinae aridae pilulis cum decocto 15.1
melle sumptis. in morbo regio semina eius VII sumuntur
et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac
sale dentium dolorem tollunt, sucus vero cum aceto cale-
factus mobiles sistit. item spinae et lumborum ac coxen- 5
dicum dolores, cum oleo si infricetur. praeterea, mirum
dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo ad-
alligata febribus libera<re> dicuntur, quas Graeci periodicas
vocant. sativae quoque derasae sucus tepefactus auribus 16.1
medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et
suppurationibus, quae Graeci vocant ἀποστήματα. decoc-
tae autem universae sucus dentium motus stabilit et dolo-
res inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam 5
impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et
inposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe
anseris vulneribus medetur. nec non ramentis corticis 17.1
recen<ti>s podagras refrigerat et ardores capitis, infantium
maxime, et ignes sacros vel iisdem strigmentis inpositis
vel seminibus. sucus ex strigmentis inlitus cum rosaceo
et aceto febrium ardores refrigerat. aridae cinis inpositus 5
mire combusta sanat. Chrysippus medicus damnabat eas
in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimae iudi-
cantur et interaneorum vesicarumque exulcerationibus.