Est et rapo vis medica. perniones fervens inposi- 20.18.1
tum sanat, item frigus pellit e pedibus. aqua decocti eius
fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum
cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum
in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur, 5
a multis vero antid<o>ti v<i>m habere in vino et oleo. De- 19.1
mocritus in totum ea abdicavit in cibis propter inflatio-
nes, Diocles magnis laudibus tulit, etiam venerem sti-
mulari ab iis professus, item Dionysius, magisque si
eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum 5
adipe prodes<se>.