Et sativi vero praeter ea, quae circa eos 20.23.1
dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant,
urinam concitant, bilem detrahunt. praeterea cortices
in vino decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt
et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra ser- 5
pentium morsus inlinuntur. ad tussim etiam mane ieiu- 24.1
nis raphan<o>s prodest <ess>e cum melle, semen eorum tostum
ipsumque conmanducatum, adliga<to> raphano aquam foliis
eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra
phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, livori vero 5
recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acer-
rimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum
melle suspiriosis. iidem et contra venena prosunt, cerastis 25.1
et scorpionibus adversantur—vel ipso vel semine infec-
tis manibus inpune tractaveris, inpositoque raphano scor-
piones moriuntur—, salutares et contra fungorum aut
hyoscyami venena atque, ut Nicander tradit, et contra 5
sanguinem tauri. <contra> viscum quoque dari Apollo-
dori duo iubent, sed Ci<ti>eus semen ex aqua tritum,
Tarentinu<s> sucum. lienem item extenuant, iocineri pro-
sunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto
aut sinapi sumpti et lethargicis et comitialibus et melan- 10
cholicis. Praxagoras et iliosis dandos censet, Plisto- 26.1
nicus et coeliacis. intestinorum etiam ulcera sanant ac
purulenta praecordiorum, si cum melle edantur. quidam
ad haec coquere eos luto inlitos malunt; sic et feminas
purgari. ex aceto et melle sumpti intestinorum animalia 5
detrahunt, iidem ad tertias decocto eorum poto cum vino
enterocelicis prosunt; sanguinem quoque inutilem sic ex-
trahunt. Medius ad haec et sanguinem excreantibus coc- 27.1
tos dari iubet, et puerperis ad lactis copiam augendam,
Hippocrates capitis mulierum defluvia perfricari rapha-
nis, et super umbilicum inponi contra tormenta volvae.
reducunt et cicatrices ad colorem. semen quoque ex aqua 5
inpositum sistit ulcera, quae phagedaenas vocant. Demo- 28.1
critus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis
voci nocere aliqui tradiderunt. folia, quae in oblongis dum-
taxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi
vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari 5
protinus imperant; haec antipathia est. et aurium gravi-
tati sucum raphani instillant. nam vomituris summo cibo
esse eos utilissimum est.