Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian 20.29.1
vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus, cartilagini <e>t
ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum
solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum
ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum 5
erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, prae-
terea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppu-
ratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam
censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et po-
dagris, quae sine tumore sint, radicem eius in vino de- 10
coctam inponi iubet.