Cucumin silvestrem esse diximus, multo infra 20.3.1
magnitudinem sativi. ex eo fit medicamentum, quod voca-
tur elaterium, suco expresso semini, cuius causa nisi ma-
turius incidatur, semen exilit oculorum etiam periculo.
servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur 5
harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci
abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque
subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mor-
talium usus, obscuritates et vitia oculorum, genarum ulcera.
tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas 4.1
ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur
sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpe-
tiginem et scabiem quaeque psoram et lichenas vocant,
parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et 5
foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur.