Alterum genus est staphylinus, quod pastina-
|
20.30.1
|
cam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino
|
|
potum tumentem alvum et suffocationes mulierum dolores-
|
|
que lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque
|
|
e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum
|
5
|
panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris
|
|
dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit
|
|
recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa.
|
|
radicem eius Dieuc<h>es contra iocineris aut lienis ac
|
31.1
|
lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet,
|
|
Cleophantus et dysintericis veteribus. Philistio in lacte
|
|
coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex
|
|
aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis
|
5
|
et comitialibus. habentes eam feriri a serpentibus negan-
|
|
tur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis in-
|
|
ponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur.
|
|
Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis
|
32.1
|
quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo
|
|
conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa
|
|
pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis
|
|
nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex
|
5
|
vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti
|
|
dentes dolore liberantur.
|
|