Alterum genus est staphylinus, quod pastina- 20.30.1
cam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino
potum tumentem alvum et suffocationes mulierum dolores-
que lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque
e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum 5
panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris
dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit
recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa.
radicem eius Dieuc<h>es contra iocineris aut lienis ac 31.1
lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet,
Cleophantus et dysintericis veteribus. Philistio in lacte
coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex
aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis 5
et comitialibus. habentes eam feriri a serpentibus negan-
tur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis in-
ponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur.
Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis 32.1
quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo
conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa
pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis
nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex 5
vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti
dentes dolore liberantur.