Et quoniam plerosque similitudo nominum Grae- 20.36.1
corum confundit, conteximus et de sili [sed hoc est vul-
gatae notitiae]. optimum <M>assiliense, lato enim grano et
fulvo est, secundum Aethiopicum nigrius, Creticum odo-
ratissimum omnium. radix iucundi odoris est. semen esse 5
et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem,
rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis
et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriae duarum
aut trium lingularum mensura. sunt et folia utilia, ut 37.1
quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc maxime
pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur et igni sacro.
multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio
vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum 5
potui infusum sive mandendo comm<e>ndatum sale. boum
morbis sic tritum infunditur.