Inula quoque a ieiunis commanducata dentes 20.38.1
confirmat. si, ut eruta est, terram non adtingat, condita
tussim emendat; radicis vero decoctae sucus t<a>enias pellit,
siccatae autem in umbra farina tussi et convulsis et in-
flationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. 5
folia ex vino lumborum dolori inlinuntur.