Cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso 20.39.1
et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci
inunctione. somnum etiam facere traduntur et ulcera oris
sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides
ex aceto inlitae aut siccae cum melle * * * et vino, ita 5
ut post diem tertium solvantur. sic et <at>trita sanant. coc-
tam in cinere et epiphoris multi <in>posuere cum farina
hordeacia et genitalium ulceribus. suco et cicatrices ocu- 40.1
lorum et albugines et argema inunxere et serpentium
morsus et omnia vulnera cum melle; item auricularum * * *
cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut gravitatem
emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere. 5
et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus.
in dolore quoque ad dentes conluendos instillavere et 41.1
plagis bestiarum omnium, privatim scorpionum. alopecias
fricuere et psoras tusis cepis. coctas dysintericis vescen-
das dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quo-
que earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto ser- 5
pentium morsibus, ipsasque multipedae ex aceto. reliqua 42.1
inter medicos mira diversitas. proximi inutiles esse prae-
cordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixe-
runt. Asclepiadis schola ad colorem quoque validum
profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem 5
valetudinis custodiri, stomacho utile<s> esse, spiritus agita- 43.1
tione ventrem mollire, haemorrhoidas ape<ri>re subditas pro
balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hy<d>ro-
pis<e>s mire proficere, item contra anginas <cum> rutae et
melle; excitari e<o>dem lethargicos.—(Varro quae sale 5
et aceto pis<t>a est arefactaque, vermiculis non infestari
auctor est).—