Alio magna vis, magnae utilitates contra aquarum 20.50.1
et locorum mutationes. serpentes abigit et scorpiones
odore atque, ut aliqui tradidere, bestias omn<e>s. ict<ib>us
medetur potu vel cibo vel inlitu, privatim contra haemor-
rhoidas cum vino redditum vomitu. ac, ne contra araneos 5
mures venenati morsus valere miremur, aconitum, quod
alio nomine pardalianches vocatur, debellat, item hyoscya-
mum, canum morsu<s>, in quae vulnera cum melle inponi-
tur. ad serpentium quidem ictus <tos>tum cum restibus 51.1
suis efficacissime ex oleo inlinitur, adtritisque corporum
partibus, vel si in vesicas intumuerint. quin et suffito eo
evocari secundas partus existimat Hippocrates, cinere
eius cum oleo capitis ulcera manantia sanitati restituens. 5
suspiriosis coctum, aliqui crudum id dedere; Diocles 52.1
hydropicis cum centaurio aut in fico duplici ad evacuan-
dam alvum, quod efficacius praestat viride cum coriandro
in mero potum; suspiriosis aliqui et tritum in lacte de-
derunt. Praxagoras et contra morbum regium vino 5
miscuit et contra <i>leum in oleo et pulte, sic inlinens
strumis quoque. antiqui et insanientibus dabant crudum,
Diocles phreneticis elixum. contra anginas tritum in
posca gargarizari prodest. dentium dolorem tribus capiti- 53.1
bus in aceto tritis inminuit, vel si decocti aqua conluantur
addaturque ipsum in cava dentium. auribus etiam instilla-
tur sucus cum adipe anserino. phthiriases et porrigines
potum, item infusum cum aceto et nitro conpescit, destil- 5
lationes cum lacte coctum vel tritum permixtumve caseo
molli, quo genere et raucitatem extenuat vel in pisi aut
fabae sorbitione. in totum autem coctum utilius est crudo 54.1
elixumque tosto; sic et voci plus confert. t<ae>nias et reli-
qua animalia interaneorum pellit in aceto mulso coctum;
tenesmo in pulte medetur; temporum doloribus inlinitur
elixum et pusulis coctum, dein cum melle tritum; tussi 5
cum adipe vetusto decoctum vel cum lacte aut, si sanguis
etiam excreetur vel pura, sub pruna <t>o<s>tum et cum mellis
pari modo sumptum; convulsis, ruptis cum sale et oleo.
<ite>m cum adipe tumores suspectos sanat. extrahit fistulis 55.1
vitia cum sulpure et resina, etiam harundines cum pice;
lepras, lichenas, lentigines exulcerat sanatque cum origano,
vel cinis eius ex oleo et garo inlitus; sic et sacros ignes;
suggillata aut liventia ad colorem reducit conbustum ex 5
melle. credunt et comitialem morbum sanari, si quis eo 56.1
in cibis utatur ac potione; quartanas quoque excutere
potum caput unum cum laserpici obolo in vino austero,
—(tussim et alio modo ac pectorum suppurationes quan-
taslibet sanat fractae incoctum fabae atque ita in cibo 5
sumptum, donec sanitatem restituat. facit et somnos, atque
in totum rubicundiora corpora)—venerem quoque stimu- 57.1
lare cum coriandro viridi tritum potumque e mero. vitia
eius sunt quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum
laedit copiosius sumptum, sitim gignit. cetero contra
pituitam et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo. 5
iumenta urinam reddere atque non torqueri tradunt, si
trito natura tangatur.