Lactucae sponte nascentis primum genus est 20.58.1
eius, quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta
protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissa-
tum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae
uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis, 5
asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto
conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent.
alterum est genus quod Graeci caesapon vocant. 59.1
huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur.
haec in arvis nascuntur; tertium genus in silvis nascens
ἰσάτιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus
prosunt. quarto infectores lanarum utuntur. simile id 5
erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora.
sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut
quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem,
ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes pot<u>.
haec propria singulis. 10