Lactucae sponte nascentis primum genus est
|
20.58.1
|
eius, quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta
|
|
protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissa-
|
|
tum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae
|
|
uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis,
|
5
|
asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto
|
|
conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent.
|
|
alterum est genus quod Graeci caesapon vocant.
|
59.1
|
huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur.
|
|
haec in arvis nascuntur; tertium genus in silvis nascens
|
|
ἰσάτιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus
|
|
prosunt. quarto infectores lanarum utuntur. simile id
|
5
|
erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora.
|
|
sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut
|
|
quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem,
|
|
ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes pot<u>.
|
|
haec propria singulis.
|
10
|