Communia autem sponte nascentibus candor, 20.60.1
caulis interdum cubitali longitudine, <in> t<hyr>so et foliis
scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt
qui hieracion vocent, quoniam accipitres scalpendo eam
sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discu- 5
tiant. sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri 61.1
similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili
novo, ad multa praeclarus. sanat omnia oculorum vitia
cum lacte mulierum, argema, nubiculas, cicatrices ad-
ustionesque omnes, praecipue caligines. inponitur etiam 5
oculis in lana contra epiphoras. idem sucus alvum pur- 62.1
gat in posca potus ad duos obolos. serpentium ictibus
medetur in vino potus. et folia th<y>rsique triti ex aceto
bibuntur, vulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum
ictus, contra vero phalangia commixto vino et aceto. aliis 63.1
quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando ne-
cant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto.
inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda
vitia alvi. urinae difficultates sucus emendat. Crateuas 5
eum et hydropicis obolis duobus in aceto <et> cyatho vini
dari iubet. quidam et e sativis colligunt sucum minus effi- 64.1
cacem. peculiares earum effectus—pra<e>ter i<a>m dict<o>s
somnum faciendi veneremque inhibendi, aestum refrige-
randi, stomachum purgandi, sanguinem augendi—non
pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque 5
lenes faciunt, concoctiones adiuvant, cruditates ipsae num-
quam faciunt. nec ulla res in cibis magis aviditatem in-
citat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est:
sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt. lentitiam 65.1
pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus pur-
gant, stomachis dissolutis utilissim<a>e. adiuvantur in eos
usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad in-
tinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite 5
aut vino abs<i>nt<h>ite, si et tussis sentiatur, hysopite ad-
mixto. dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam
praecordiorum. dantur et melancholicis candidae copio- 66.1
siores et ad vesicae vitia. Praxagoras et dysintericis
dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam
pusulae fiant, cum sale inlitae. ulcera etiam, quae serpunt,
coercent, i<n>itio cum a<phr>onitro, mox in vino. tritae igni 5
sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum
polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex
vino et polenta. in cholera quoque coctas patinis dede- 67.1
runt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae.
quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et sto-
macho utilissimi traduntur, sicut somno aestiva maxime
lactuca et amara lactensque, quam meconidem vocavimus. 5
hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte uti-
lissimum esse praecipitur, dum tempestivo capite inunguan-
tur oculi, et ad vitia, quae frigore in his facta sint.
miras et alias invenio laudes: thoracis vitiis prodesse non 68.1
secus quam habrotonum cum melle Attico; purgari et
feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari;
semine trito ex vino poto et libidinum imaginationes in
somno conpesci; temptantes aquas non nocere lactucam 5
edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere
claritati oculorum tradiderunt.