Nec beta sine remediis est utraque: sive 20.69.1
candidae sive nigrae radix recens et madefacta suspensa
funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur;
candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra
t<ae>n<i>as; nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt, 5
atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius
capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium
sedat infusus iis. ciet urinam, medetur dysintericis iniecta 70.1
et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus
sucus et contra serpentium ictus valet, sed h<o>c radici
dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit.
alba epiphoras sedat fronti inlita, aluminis parvo admixto 5
ignem sacrum sine oleo trita. sic et adustis medetur. et 71.1
contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera,
quae serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus,
quae in capite manant. sucus eius cum melle naribus
inditus caput purgat. coquitur et cum lenticula addito 5
aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi
et ventris sistit.