Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus 20.73.1
eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque
cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur.
erraticum apud nos quidam ambub<a>iam appellavere. in
Aegypto cichorium vocant quod silvestre <e>st, sativum 5
autem serim, quod est minus et venosius.