Brassicae laudes longum est exsequi, cum et
|
20.78.1
|
Chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit per
|
|
singula membra hominis digestum et Dieuches, ante
|
|
omnes autem Pythagoras, et Cato non parcius celebra-
|
|
verit, cuius sententiam vel eo diligentius persequi par est,
|
5
|
ut noscatur, qua medicina usus sit annis DC <populus
|
|
Romanus>. in tres species divisere eam Graeci antiquissimi:
|
79.1
|
crispam, quam selinada vocaverunt a similitudine apii
|
|
foliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem; alte-
|
|
ram heliam, latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem
|
|
quidam vocavere, nullius in medicina momenti. tertia est
|
5
|
proprie appellata crambe, tenuioribus foliis et simplicibus
|
|
densissimisque, amarior, sed efficacissima. Cato crispam
|
80.1
|
maxime probat, dein levem grandibus foliis, caule magno.
|
|
prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scin-
|
|
tillationique, stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac
|
|
melle, coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam
|
5
|
acetabulis duobus matutino, tantamque esse vim, ut qui
|
|
terat haec, validiorem fieri se sentiat. ergo vel cum his
|
81.1
|
tritam sorbendam vel ex hoc intinctu sumendam, podagrae
|
|
autem morbisque articulariis inlini cum ruta e<t> coriandro
|
|
et salis mica e<t> hordei farina; aqua quoque eius decocta
|
|
nervos articulosque mire iuvari, si foveantur. vulnera et
|
5
|
recentia et vetera, etiam carcinomata, quae nullis aliis
|
|
medicamentis sanari possint, foveri prius calida aqua iubet
|
|
ac bis die tritam inponi. sic etiam fistulas e<t> luxata et
|
82.1
|
tumores, <quos> evocari quosque discuti opus sit. insomnia
|
|
etiam vigiliasque tollere decoctam, si ieiuni ed<i>nt quam
|
|
plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum de-
|
|
coquatur addito oleo, sale, cumino, polenta. si ita sumatur
|
5
|
sine pane, magis profuturam. inter reliqua bilem detrahi
|
|
per vinum nigrum pota. quin et urinam eius, qui brassi-
|
83.1
|
cam esitaverit, adservari iubet, calefactamque nervis re-
|
|
medio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sen-
|
|
tentiam: "pueros pusillos, si laves ea urina, num-
|
|
quam debiles fieri." auribus quoque ex vino sucum
|
5
|
brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati
|
|
audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari
|
|
sine ulcere.
|
|