Elaterio tempestivus est autumno, nec ullum ex 20.5.1
medicamentis longiore aevo durat. incipit a trimatu. si
quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento
in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam CC an-
nis servatum, ut auctor est Theophrastus, et usque ad 5
quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. hoc enim
veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat,
scintillare sursum ac deorsum cogat. pallidum ac leve 6.1
herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum.
  Putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram
non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum in-
scientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu rapiatur 5
extra domum. ipsum cucumin qui magnificant, nasci prae- 7.1
cipuum in Arabia, mox in Arcadia; Cyrenis alii tradunt
similem heliotropio cu<c>u<min> inter folia et ramos prove-
nire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad
speciem scorpionum caudae reflexu<m>, sed candidum. ali- 8.1
qui etiam ab scorpione cucumim vocant, efficacissimo contra
scorpionum ictus et semine et elaterio. e<s>t ad purgandam
utrimque alvum modus pro portione virium ab dimidio
obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiria- 5
sim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum
melle aut oleo vetere sanat.