Brassicae laudes longum est exsequi, cum et 20.78.1
Chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit per
singula membra hominis digestum et Dieuches, ante
omnes autem Pythagoras, et Cato non parcius celebra-
verit, cuius sententiam vel eo diligentius persequi par est, 5
ut noscatur, qua medicina usus sit annis DC <populus
Romanus>. in tres species divisere eam Graeci antiquissimi: 79.1
crispam, quam selinada vocaverunt a similitudine apii
foliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem; alte-
ram heliam, latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem
quidam vocavere, nullius in medicina momenti. tertia est 5
proprie appellata crambe, tenuioribus foliis et simplicibus
densissimisque, amarior, sed efficacissima. Cato crispam 80.1
maxime probat, dein levem grandibus foliis, caule magno.
prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scin-
tillationique, stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac
melle, coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam 5
acetabulis duobus matutino, tantamque esse vim, ut qui
terat haec, validiorem fieri se sentiat. ergo vel cum his 81.1
tritam sorbendam vel ex hoc intinctu sumendam, podagrae
autem morbisque articulariis inlini cum ruta e<t> coriandro
et salis mica e<t> hordei farina; aqua quoque eius decocta
nervos articulosque mire iuvari, si foveantur. vulnera et 5
recentia et vetera, etiam carcinomata, quae nullis aliis
medicamentis sanari possint, foveri prius calida aqua iubet
ac bis die tritam inponi. sic etiam fistulas e<t> luxata et 82.1
tumores, <quos> evocari quosque discuti opus sit. insomnia
etiam vigiliasque tollere decoctam, si ieiuni ed<i>nt quam
plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum de-
coquatur addito oleo, sale, cumino, polenta. si ita sumatur 5
sine pane, magis profuturam. inter reliqua bilem detrahi
per vinum nigrum pota. quin et urinam eius, qui brassi- 83.1
cam esitaverit, adservari iubet, calefactamque nervis re-
medio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sen-
tentiam: "pueros pusillos, si laves ea urina, num-
quam debiles fieri." auribus quoque ex vino sucum 5
brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati
audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari
sine ulcere.