Graecorum quoque opiniones iam et Catonis
|
20.84.1
|
causa poni convenit, in his dumtaxat, quae ille praeter-
|
|
miserit. biles trahere non percoctam putant, item alvum
|
|
solvere eandemque bis coctam sistere. vino adversari ut
|
|
inimicam vitibus, antecedente in cibis caveri ebrietatem,
|
5
|
postea sumpta crapulam discuti. hunc cibum et oculorum
|
85.1
|
claritati conferre multum, sucum vero crudae vel angulis
|
|
tantum tactis cum Attico melle plurimum. facillime con-
|
|
coqui, ciboque eo sensus purgari. Erasistrati schola
|
|
clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo para-
|
5
|
lyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus.
|
|
Hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum
|
86.1
|
sale, item ad tenesmum et renium causa, lactis quoque
|
|
ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgatio-
|
|
nem feminis. crudus quidem caulis si mandatur, partus
|
|
quoque emortuos pelli. Apollodorus adversus fungorum
|
5
|
venena semen aut sucum bibendum censet, Philistion
|
|
opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle.
|
|
invenio et podagra liberatos edendo eam decoctaeque ius
|
87.1
|
bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis
|
|
addito sale, item splenicis in vino albo per dies XL <et>
|
|
ictericis nec non et phreneticis. raucis crudae sucum
|
|
gargarizandum bibendumque demonstrat, contra vero sin-
|
5
|
gultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto.
|
|
inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item ser-
|
88.1
|
pentium ictibus et sordidis ulceribus ac vetustis, vel aqua
|
|
ipsa cum hordeacia farina, sucum ex aceto vel cum feno
|
|
Graeco. sic aliqui et articulis podagrisque inponunt. epiny-
|
|
ctidas et, quidquid aliud serpit in corpore, inposita levat,
|
5
|
item repentinas caligines, has et si mand<a>tur ex aceto;
|
|
suggillata vero et alios livores pura inlita, lepras et pso-
|
|
ras cum alumine rotundo ex aceto. sic e<t> fluentes capil-
|
89.1
|
los retinet. Epicharmus testium et genitalium malis hanc
|
|
utilissime inponi, efficacius eandem cum faba trita, item
|
|
convolsis, cum ruta contra ardores febrium et stomachi
|
|
vitia, cum rutae semine ad secundas et muris aranei mor-
|
5
|
sus. foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit.
|
|