Graecorum quoque opiniones iam et Catonis 20.84.1
causa poni convenit, in his dumtaxat, quae ille praeter-
miserit. biles trahere non percoctam putant, item alvum
solvere eandemque bis coctam sistere. vino adversari ut
inimicam vitibus, antecedente in cibis caveri ebrietatem, 5
postea sumpta crapulam discuti. hunc cibum et oculorum 85.1
claritati conferre multum, sucum vero crudae vel angulis
tantum tactis cum Attico melle plurimum. facillime con-
coqui, ciboque eo sensus purgari. Erasistrati schola
clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo para- 5
lyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus.
Hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum 86.1
sale, item ad tenesmum et renium causa, lactis quoque
ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgatio-
nem feminis. crudus quidem caulis si mandatur, partus
quoque emortuos pelli. Apollodorus adversus fungorum 5
venena semen aut sucum bibendum censet, Philistion
opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle.
invenio et podagra liberatos edendo eam decoctaeque ius 87.1
bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis
addito sale, item splenicis in vino albo per dies XL <et>
ictericis nec non et phreneticis. raucis crudae sucum
gargarizandum bibendumque demonstrat, contra vero sin- 5
gultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto.
inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item ser- 88.1
pentium ictibus et sordidis ulceribus ac vetustis, vel aqua
ipsa cum hordeacia farina, sucum ex aceto vel cum feno
Graeco. sic aliqui et articulis podagrisque inponunt. epiny-
ctidas et, quidquid aliud serpit in corpore, inposita levat, 5
item repentinas caligines, has et si mand<a>tur ex aceto;
suggillata vero et alios livores pura inlita, lepras et pso-
ras cum alumine rotundo ex aceto. sic e<t> fluentes capil- 89.1
los retinet. Epicharmus testium et genitalium malis hanc
utilissime inponi, efficacius eandem cum faba trita, item
convolsis, cum ruta contra ardores febrium et stomachi
vitia, cum rutae semine ad secundas et muris aranei mor- 5
sus. foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit.