Ex omnibus brassicae generibus suavissima est 20.90.1
c<y>ma, <a>t inutilis habetur, difficilis in coquendo et reni-
bus contraria. illud quoque non est omittendum, aquam
decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. stir-
pium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur 5
ad coxendicum dolores cum adipe vetusto, ac cum lasere
et aceto inter psilotr<a>: evulsis inlitus pilis nasci alios pro-
hibet. bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus 91.1
ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo
sunt crimina brassicae? immo vero apud eosdem animae
gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in Aegypto
propter amaritudinem non est<ur>. 5