Ex omnibus brassicae generibus suavissima est
|
20.90.1
|
c<y>ma, <a>t inutilis habetur, difficilis in coquendo et reni-
|
|
bus contraria. illud quoque non est omittendum, aquam
|
|
decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. stir-
|
|
pium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur
|
5
|
ad coxendicum dolores cum adipe vetusto, ac cum lasere
|
|
et aceto inter psilotr<a>: evulsis inlitus pilis nasci alios pro-
|
|
hibet. bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus
|
91.1
|
ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo
|
|
sunt crimina brassicae? immo vero apud eosdem animae
|
|
gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in Aegypto
|
|
propter amaritudinem non est<ur>.
|
5
|