Silvestris sive erraticae inmenso plus effectus 20.92.1
laudat Cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactorio
collectae vel odore tantum naribus rapto vitia earum gra-
veolentiamque sanari adfirmet. hanc alii petraeam vocant,
inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat aut, si 5
non possit fugere, moriatur. folia habet <te>nuia, rotunda, 93.1
parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et
hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque
ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante
diem septimum, strumis, fistulis in aqua contritam Chry- 5
sippus auctor est. alii vero conpescere mala corporis,
quae serpant—nomas vocant—, item excrescentia ab-
sumere, cicatrices ad planum redigere, oris ulcera et ton- 94.1
sillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle
tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus parti-
bus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. Epichar-
mus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi; 5
melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes
ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra
serpentes, fungos, tauri sanguinem. folia cocta splenicis 95.1
in cibo data et cruda inlita cum sulpure et nitro prosunt,
item mammarum duritiae. radicum cinis uvae in faucibus
tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus re-
primit, serpentium morsus sanat. virium brassicae unum 5
et magnum argumentum addemus a<c> mirabile: crustae
occupent intus vasa omnia, in quis aquae fervent, i<ta> ut
non sit avellere ea<s>; si brassica in his decoquatur, abs-
cedunt.