Silvestris sive erraticae inmenso plus effectus
|
20.92.1
|
laudat Cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactorio
|
|
collectae vel odore tantum naribus rapto vitia earum gra-
|
|
veolentiamque sanari adfirmet. hanc alii petraeam vocant,
|
|
inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat aut, si
|
5
|
non possit fugere, moriatur. folia habet <te>nuia, rotunda,
|
93.1
|
parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et
|
|
hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque
|
|
ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante
|
|
diem septimum, strumis, fistulis in aqua contritam Chry-
|
5
|
sippus auctor est. alii vero conpescere mala corporis,
|
|
quae serpant—nomas vocant—, item excrescentia ab-
|
|
sumere, cicatrices ad planum redigere, oris ulcera et ton-
|
94.1
|
sillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle
|
|
tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus parti-
|
|
bus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. Epichar-
|
|
mus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi;
|
5
|
melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes
|
|
ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra
|
|
serpentes, fungos, tauri sanguinem. folia cocta splenicis
|
95.1
|
in cibo data et cruda inlita cum sulpure et nitro prosunt,
|
|
item mammarum duritiae. radicum cinis uvae in faucibus
|
|
tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus re-
|
|
primit, serpentium morsus sanat. virium brassicae unum
|
5
|
et magnum argumentum addemus a<c> mirabile: crustae
|
|
occupent intus vasa omnia, in quis aquae fervent, i<ta> ut
|
|
non sit avellere ea<s>; si brassica in his decoquatur, abs-
|
|
cedunt.
|
|