LIBER XXI
In hortis seri et coronamenta iussit Cato, in- 21.1.1
enarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest
facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lascivienti
praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti.
quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque sae- 2.1
cula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem
gignit, magna, ut palam est, admonitione hominum, quae
spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pic-
tura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixtura- 5
rumque varietati, sive alterni atque multiplices inter se
nectantur, sive privatis generum funiculis in orbem, in
oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas curr<a>nt.