Paucissima nostri genera coronamentorum in- 21.14.1
ter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum.
rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque
proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti.
germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox 5
intumescente et in virides alabastros fastigato paulatim
rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio sta<m>i-
<n>is conplexa luteos apices. usus eius in coronis prope
minimus est. oleo maceratur, idque <i>am a Troianis tem- 15.1
poribus Homero teste. praeterea in unguenta transit, ut
diximus. medicas per se artes praebet. emplastris atque
collyriis inseritur mordaci subtilitate, mensarum etiam de-
liciis perunguendis, minime noxia car<ie>. 5