Trifolium scio credi praevalere contra ser- 21.152.1
pentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis
granis XX potis vel foliis et tota herba decocta, serpen-
tesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis
auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere XXV 5
grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi,
multa alia praeterea in remediis eius adscribi. sed me 153.1
contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet,
Sophocles enim poeta venenatum id dicit, Simos quo-
que ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum cor-
pori easdem uredines facere, qua<s> si percussis a serpente 5
inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra ve-
nena censuerim. fortassis enim et his venenis inter se
contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto
semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custo-
diendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum. 10