Trychno, quam quidam strychnon scripsere, 21.177.1
utinam nec coronarii in Aegypto uterentur, quos invitat
hederae foliorum similitudo in duobus eius generibus, quo-
rum alterum, cui acini coccini, granosi in folliculis, hali-
cacabon vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quo- 5
niam vesicae et calculis prosit. frutex est surculosus verius
quam herba, folliculis magnis la<t>isque et turbinatis grandi
intus acino, qui maturescit Novembri mense. tertio folia 178.1
sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non
venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque
suco. quamquam et Graeci auctores in iocum vertere.
drachmae enim pondere lusum <f>u<r>oris gigni dixerunt, 5
species vanas imaginesque conspicuas obversari demon-
strantes; duplicatum hunc modum legitimam insaniam fa-
cere; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mor-
tem. hoc est venenum, quod innocentissimi auctores 179.1
simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in
proeliis tinguerentur illo passim nascente. qu<i> parcius
insectabantur, manicon nominavere; qui nequiter occulta-
bant, erythron aut neurada <aut>, ut nonnulli, perisson, ne 5
cavendi quidem causa curiosius dicendum. quin et alte- 180.1
rum genus, quod <h>alicacabon vocant, soporiferum est atque
etiam opio velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis
mo<ly> appellatum, laudatum vero a Diocle et Euenore,
a Timaristo quidem etiam carmine. mira oblivione in- 5
nocentia<e>—quippe praesentaneum remedium ad dentium
mobiles firmandos, si colluerentur halicacabo <i>n vino—
exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem
enim gigni. <n>o<n> demonstranda remedia, quorum medicina
maioris mali periculum adferat: commendetur ergo in cibis 181.1
tertium genus licet a<c> praeferatur hortensi<i>s saporibus et
nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos Xeno-
crates praedicet; non tamen auxilia e<a>rum tanti sunt,
ut id<eo> plura nos de iis commemorare fas putem, prae- 5
sertim tanta copia innoxiorum medicaminum. halicacabi 182.1
radicem bibunt qui vaticinari gallantesqu<e> vere ad con-
firmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est—
id enim libentius rettulerim—aqua copiosa mulsa calida
potu. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum 5
in tantum adversam, ut radice eius propius admota sopo-
retur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo
percussis auxiliatur.