Genera eius nostri fecere celeberrima Praenestinam et 21.16.1
Campanam; addidere alii Milesiam, cui<u>s ardentissimus
colos, non excedentis duodena folia, proximam et Trachi-
niam minus rubentem, mox Al<a>bandicam viliorem, albican-
tibus foliis, vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, 5
spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate,
levore, colore, odore. paucissima quina folia, ac deinde 17.1
numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant,
quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philip-
pos, sed ibi non suae terrae proventu: Pangaeus mons in
vicino fert numerosis foliis ac parvis; accolae transferentes 5
conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis
odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, bre-
viterque indicium est odoris scabritia corticis. Caepio 18.1
Tiberii Caesaris principatu negavit centifoliam in coronas
addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore
nec specie probabilem. est et quae Graeca appellatur a
nostris, a Graecis lychnis, non nisi in umidis locis pro- 5
veniens nec umquam excedens quin<a> folia violaeque magni-
tudine, odore nullo. est et alia Graecula appellata, con-
volutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta
semperque nascenti similis, latissimis foliis; alia funditur 19.1
e caule malvaceo folia oleae habente—mucetum vocant—,
atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coro-
niolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et
in rubo natam. tot modis adulteratur. 5
  Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyre-
nis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum,
Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli
temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit,
praeterea omnis siccis quam umidis odoratior. seri neque 20.1
pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta
r<o>ribus, proprieque ruderatum agrum amat. praecox Cam-
pana est, sera Milesia, novissima tamen desinit Praenestina.
fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime 5
proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso
flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso in-
seruntur. et ocellis radicis, ut harundo, unum genus in-
seritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae,
quae Graecis altera est. omnis autem recisione atque 21.1
ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissi-
meque provenit surculis quaternum digitorum longitudine
aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per fa-
vonium translata pedalibus intervallis crebroque circ<um>- 5
fossa. qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe
aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.