Lilium rosae nobilitate proximum est et qua- 21.22.1
dam cognatione unguenti oleique, quod lili<n>um appellatur.
inte<r>positum etiam maxime rosas decet, medio proventu
earum incipiens. nec ulli florum excelsitas maior, inter- 23.1
dum cubitorum trium, languido semper collo et non suf-
ficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et
ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie
calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et 5
s<ta>min<is> stantibus in medio crocis. ita odor colorque du-
plex, et alius calicis, alius staminis, differentia angusta. in
unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est
flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum vocant,
nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, can- 10
dorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia
facere condiscentis. alba lilia iisdem omnibus modis se- 24.1
runtur, quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut hippo-
selinum, nihilque est fecundius una radice quinquagenos
saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Graeci
crinon vocant, alii florem eius cynorrhodon. laudatissi- 5
mum in Antiochia ac Laudicea Syriae, mox in Phaselide.
quartum locum optinet in Italia nascens.