Violis honos proximus, earumque plura genera, 21.27.1
purpureae, luteae, albae, plantis omnes, ut olus, satae. ex
his vero, quae sponte apricis et macris locis proveniunt,
purpureae latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso
solaeque Graeco nomine a ceteris discernuntur, appellatae 5
ia et ab his ianthina vestis. e sativis maxima auctoritas
luteis; genera autem Tusculana et quae marina appellatur,
folio aliquanto latiore, sed minus odorat<a>; in totum vero
sine odore minutoque folio Calatina, munus autumni, cete-
rae veris. 10