Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appel- 21.3.1
lantes, unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum
tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos
honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e
floribus fierent, serta a serendo seri<e>ve appellabantur, quod 5
apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit.