Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri 21.48.1
Magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores si-
luere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Grae-
cis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante
nomina illorum? at, Hercules, petellio ipsa nomen 49.1
inposuit, autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum
color es<t> commendatus, qui est rosae silvestris, folia parva,
quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis
intort<a> folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum se- 5
men includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinqua-
genis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine
usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis
alia alii vocabula inponunt. chrysocome sive chry- 50.1
sitis non habet Latinam appellationem. palmi altitudine
est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex
austero dulci, in petrosis opacisque nascens.