Arborum enim ramis coronari in sacris certami- 21.4.1
nibus erat primum. postea variari coeptum mixtura versi-
colori florum, quae invicem odores coloresque accenderet,
Sicyone ingenio Pausiae pictoris atque Glycerae corona-
riae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imi- 5
taretur, illa provocans variaret, essetque certamen artis
ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabel-
lae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit
ipsam. idque factum est post Olympiada C. sic coronis 5.1
e floribus receptis paulo mox subiere, quae vocantur
Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat,
ramento e cornibus tincto. paulatimque et Romae subrepsit
appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nomi- 5
natis, mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea
inaurata aut inargentata dabantur.