Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, 21.51.1
transit ratio ad eas coronas, quae varietate sola placent.
duo earum genera, quando aliae flore constant, aliae folio.
florem esse dixerim genistas, namque et his decerpitur
luteus; item rhododendron, item zizipha, qua<e> Cappado- 5
cia vocantur; his odoratus similisque olearum floribus.
in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias.
flos eius Colossinus in coronas admittitur.