Folio coronantium milac<e>s et hederae corymbique 21.52.1
earum optinent principatum, de quibus in fruticum loco
abunde diximus. sunt et alia genera nominibus Grae-
cis indicanda, quia nostris maiore ex parte huius nomen-
claturae defuit cura; et pleraque eorum in exteris terris 5
nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura
sermo, non de Italia est.