Habrotonum odore iucunde gravi floret aestate; 21.60.1
flos est aurei coloris. vacuum sponte provenit, cacumine
suo se propagat. seritur autem semine melius quam ra-
dice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plan-
taria transferuntur—sic et Adonium—, utrumque 5
aestate. alsiosa enim admodum sunt, <u>t sole tamen nimio
laedantur. sed ubi convaluere, rutae vice fruticant. habro-
tono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.