Florum prima ver nuntiat viola alba, tepidiori- 21.64.1
bus vero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion
appellatur et purpurea, proxime flamme<u>m, quod phlox
vocatur, silvestre dumtaxat. cyclaminum bis anno, vere et
autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis 5
aliquanto narcissus et lilium trans maria, in Italia quidem,
ut diximus, post rosam. ver<um> in Graecia tardius etiam-
num anemone; est autem haec silvestrium bulborum flos,
alia quam quae dicetur in medicis. sequitur oenanthe 65.1
ac melanium et ex silvestribus heli<o>chrysos, deinde alterum
genus anemones, quae limonia vocatur, post hanc gladiolus
comitatus hyacintho. novissima rosa, eademque prima de-
ficit excepta sativa; e ceteris hyacinthus maxime durat et 5
viola alba et oenanthe, sed haec ita, si devolsa crebro
prohibeatur in semen ire. nascitur locis tepidis; odor idem
ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen. hyacinthum 66.1
comitatur fabula duplex, luctum praeferen<ti>s eius, quem
Apollo dilexerat, aut ex Aiacis cruore editi, ita discur-
rentibus venis, ut Graecarum litterarum figura ΑΙ legatur
inscriptum. helioc<h>rysus florem habet auro similem, folium 5
tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coro-
nare se Magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod
apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque per-
tinere arbitrantur.