Mirum est dignumque memoratu de alimentis 21.73.1
quod conperi. Hostilia vicus adluitur Pado. huius inqui-
lini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos nocti-
busque a<d> quina milia passuum contrario amne subvehunt.
egressae luce apes pastaeque ad naves cotidie remeant 5
mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenae
alvi intellegantur revectisque eximantur mella. et in 74.1
Hispania mulis provehunt simili de causa. tantum-
que pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. Hera-
cliae in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt
ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus 5
floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba
est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum
appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium virus
aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis
sentiatur malum. venenati signa sunt, quod omnino non 75.1
densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternu-
menta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui
edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam
et sudore diffluunt. remedia sunt multa, quae suis locis 76.1
dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in
tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et
ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. cer-
tumque est id malum per excrementa ad canes etiam 5
pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo
inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem
nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe.