Aliud genus in eodem Ponti situ, gente Sanno- 21.77.1
rum, mellis, quod ab insania, quam gignit, maenomenon
vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo
scatent silvae. gensque ea, cum ceram in tributa Romanis
praestet, mel, quoniam exitiale est, non vendit. et in 5
Perside et in Mauretaniae Caesariensis Gaetulia, conter-
mina Massaesylis, venenati favi gignuntur, quidamque a
parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore de-
prehenduntur. quid sibi voluisse naturam his arbitremur 78.1
insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent
aut non totis favis? parum enim erat genuisse rem, in
qua venenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle
tot animalibus dedit? quid sibi voluit, nisi ut cautiorem 5
minusque avidum faceret hominem? non enim et ipsis
apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, reme-
dio adversus has utique non differendo? ergo malvae suco
aut foliorum hederae perungui salutare est vel percussos
eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fin- 10
gentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum
omnium hanc dedit repugnantiam apibus, sicut contra
serpentes Psyllis Marsisque inter homines.