Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum 21.7.1
fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi
descendebant et servos suos <e>quosque mittebant. inde illa
XII tabularum lex: "qui coronam parit ipse pecu-
niave eius, virtuti<s> suae ergo duit<o>r ei." quam servi 5
equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubita-
vit. quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius,
dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset
inposita. alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant,
ingensque et hinc severitas. L. Fulvius argentarius 8.1
bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu <e> per-
gula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate se-
natus in carcerem abductus non ante finem belli emissus
est. P. Munatius cum demptam Marsuae coronam e flori- 5
bus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in vin-
cula triumviri iussissent, appellavit tribunos pleb<e>i, nec 9.1
intercessere illi, aliter quam Athenis, ubi comissabundi
iuvenes ante meridiem conventus sapientium quoque doc-
trinae frequentabant. apud nos exemplum licentiae huius
non est aliud quam filia divi Augusti, cuius luxuria noc- 5
tibus coronatum Marsuam litterae illius dei gemunt.