Multas praeterea ignobiles habent, sed maxime 21.90.1
celebrant cnecon Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non
cibo gratam. hoc faciunt e semine eius. differentia prima:
silvestris et mitior. silvestrium duae species. una mitiori
simili<s>, caule tamen rigido; itaque et colu antiquae ute- 5
bantur exili, quare quidam atractylida vocant. semen eius
candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore
caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculea-
tarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et
genera. 10