Ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam 21.91.1
sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina
est asparagus, scorpio, nullum enim folium habent. quae-
dam spinosa foliata sunt, ut carduus, er<y>nge, glycyrrhiza,
urtica; his enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas. 5
aliqua et secundum spinam habent folium, ut tribulus et
anonis. quaedam in folio non habent et in caule habent,
ut pheos, quod aliqui stoeben appellavere. hippophaes
spinis geniculatum. tribu<l>o proprietas, quod et fructum
spinosum habet. 10