Ex omnibus his generibus urtica maxime nosci- 21.92.1
tur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus,
saepe altior binis cubitis. plures eius differentiae: sil-
vestris, quam et feminam vocant, mitiorque; et silvestri
quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis 5
foliis; quae vero etiam odorem fundit Herculanea vocatur.
semen omnibus copiosum, nigrum. mirum sine ullis spi- 93.1
narum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu
tantum levi pruritum pusulasque confestim adusto similes
existere. notum est [et] remedium olei. sed mordacitas
non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus 5
roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato,
multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni
morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem tene-
riorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens,
lamium vocatur. de scorpione dicemus inter medicas. 10