Ex his candidam nostri centum capita vocant. 22.20.1
omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos Graeco-
rum receptis utroque modo, sive coquere libeat sive cruda
vesci. portentosum est, quod de ea traditur, radicem eius
alterutrius sexus similitudinem referre, raro invento, set 5
si viris contigerit mas, amabiles fieri; ob hoc et Phaonem
Lesbium dilectum a Sappho, multa circa hoc non Mago-
rum solum vanitate, sed etiam Pythagoricorum. sed in 21.1
medico usu praeter supra dicta auxiliatur inflationibus,
torminibus, cordis vitiis, stomacho, iocineri, praecordiis in
aqua mulsa, lieni in posca, item ex mulsa renibus, stran-
guriae, opisthotonis, spasmis, lumbis, hydropicis, comitia- 5
libus, mulierum mensibus, sive subsidant sive abundent,
vulvarumque omnibus vitiis. extrahit infixa corpori cum 22.1
melle. strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus
carnes sanat cum axungia salsa et cerato, item fracturas.
crapulam praesumpta arcet, alvum sistit. aliqui e nostris
sub solstitio colligi eam iussere, ex aqua caelesti inponi 5
omnibus cervicis vitiis. oculorum quoque albugines sanare
adalligatam <ali>qu<i> tradiderunt.