Alii eryngen falso eandem putavere esse et gly- 22.24.1
cyrr<h>izam, quare subiungi eam protinus refert. et ipsa
sine dubio inter aculeatas est, foliis echinatis, pinguibus
tactuque cum<m>inosis, fruticosa, binum cubitorum altitu-
dine, flore hyacinthi, fructu pilularum platani magnitudinis. 5
praestantissima in Cilicia, secunda Ponto, radice dulci et
hac tantum in usu. capitur ea vergiliarum occasu, longa, 25.1
<sucosa> ceu <lyc>ium, coloris buxei, melior qu<a>e nigra, quae-
que lenta quam quae fragilis. usus in subditis decoctae
ad tertias, cetero ad mellis crassitudinem, aliquando et
tusae, quo genere et vulneribus inponitur et faucium vi- 5
tiis omnibus, item voci utilissim<a> suco sic, ut spissatus
est, linguae subdito, item thoraci, iocineri. hac diximus
sitim famemque sedari; ob id quidam adipson appellavere 26.1
eam et hydropicis dedere, ne sitirent. ideo et conmandu-
cata stomatice est ulceribus oris; inspersa saepe et ptery-
giis. sanat et vesicae scabiem, renium dolores, condylo-
mata, ulcera genitalium. dedere eam quidam potui in 5
quartanis drachmarum duarum pondere et piper e<x> hemina
aquae. conmanducata sanguinem ex vulnere sistit. sunt
qui et calculos ea pelli tradiderunt.